ad laudes: benedictus dominus deus Israël

Publié le 25 Août 2015

 

BENEDÍCTUS Dóminus, Deus Israel, quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:

Et eréxit cornu salútis nobis: in domo David, púeri sui.

Sicut locútus est per os sanctórum, qui a sæculo sunt, Prophetárum ejus:

Salútem ex inimícis nostris, et de manu ómnium, qui odérunt nos:

Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: et memorári testaménti sui sancti.

Jusjurándum, quod jurávit ad Abraham, patrem nostrum, datúrum se nobis:

Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, serviámus illi.

In sanctitáte, et justítia coram ipso, ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias ejus:

Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: in remissiónem peccatórum eórum:

Per víscera misericórdiæ Dei nostri: in quibus visitávit nos, óriens ex alto:

Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis

 

  deo gratias.  allé Ilia alle Ilia .. alleluia!

 

 

Rédigé par Philippe

Publié dans #spiritualité

Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :
Commenter cet article