ad Laudes . miserere mei Deus.

Publié le 12 Mars 2020

 

 

" Voici que nous montons à Jérusalem. " 

 

 

Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam,

Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.

Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me,

Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea,

Ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.

Asperges me hyssopo et mundabor ; lavabis me et super nivem dealbabor.

Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.

Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.

Cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Ne projicias me a facie tua, et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.

Redde mihi laetitiam salutaris tui, et Spiritu principali confirma me.

Docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur.

Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis mae, et exsultabit lingua mea justitiam tuam,

Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ; holocausti non delectaberis.

Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus, non despicies.

Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificetur muri Jerusalem.

Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos.

Rédigé par Philippe

Publié dans #divers

Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :
Commenter cet article