ad completorium..
Publié le 25 Août 2015
for my friend's , Merci i ...
Cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae: * in tribulatione dilatasti mihi.
Miserere mei, * et exaudi orationem meam.
Filii hominum usquequo gravi corde? * Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?
Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum: * Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
Irascimini, et nolite peccare: * quae dicitis in cordibus vestris, * in cubilibus vestris compungimini.
Sacrificate sacrificium iustitiae, * et sperate in Domino. * Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
Signatum est super nos lumen vultus tui Domine: * dedisti laetitiam in corde meo.
A fructu frumenti, vini, et olei sui * multiplicati sunt.
In pace in idipsum * dormiam, et requiescam.
Quoniam tu Domine singulariter in spe * constituisti me.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto,
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum.